# Cerebri anatome 40

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/40

Haec crura homini longè ampliora sunt quàm brutis animalibus: nimirum in isto, pluribus velut chordis medullaribus unà conjunctis constare videntur quasi in commum hoc spirituum animalium ductu, & viâ regiâ, totidem essent distinctae orbitae, quas spiritus, juxta varios sensûs & motûs localis impulsus, respectivè subeunt. Porrò hoc spatium medullae oblongatae ideo brevius & curtius in homine apparet, quia multum ejus à protuberantia annulari, quae à Cerebello dimittitur, & praemagna existit, occultatur. Hujus Caudicis medullaris latera, pia mater undequaque obducens, confertissimis vasorum plexibus investit; quibus nempe calor & succus nervosus, spiritibus longè iter instituentibus, velut continuum vectigal, advehuntur. Haec de priori medullae oblongatae sectione, sive portione ejus anteriori: jam proximè inspectionis ordo nos ducit ad posticam ejus regionem, cui nempe Cerebellum adnascitur; & processus ab hoc dimissi aut Caudicem ejus circumdant, aut eidem inseruntur; item è qua caeteri nervi intra Cranium producti, origines desumunt; super his deinceps ordine dicemus.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
