# Cerebri anatome 400

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/400
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/400

matis nervum aliâsque respectivas pectoris & faciei partes habita, eduntur: quinimo hinc efficitur (prout suprà ostendimus) quòd homo peculiariter sit animal risibile; porrò (quod etiam alibi innuimus) ex sympathia, quae oris & faciei partes per istos Nervos cum Diaphragmate intercedit, optima sternutationis ratio possit reddi, atque problema illud Aristotelicum facilè solvitur, Cur nempe homines, aut soli, aut maximè, prae caeteris animalibus sternutant: Enimvero sternutationis actus eum ob finem institui videtur, ut homo non tantùm emunctae naris sit, verùm ut illi torpor omnis à vicinis sensuum organis, imò & toto anteriori Cerebro, excutiatur. id quod facilè succedit, si membranae & ductus nervei, nares ac os cribriforme oblinentes, velut extimae spongiae liciniae, fortiter expressi & corrugati humiditates suas deponere coguntur; nam hae partes ità inanitae, statim instar spongiae compressae humores alios excipiunt, eos nempe à partibus vicinis derivantes: interim ut colluvies ità circa narium cavernas deposita foras excernatur, illinc à vehemente aeris sive spiritûs exsufflatione abripi & abstergi debet.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
