Latin
CAPUT XXVIII
Thomas Willis, Cerebri anatome 402
Unproofread scanNot analysed yet
Reverâ inter Fff inter haec duo respectus sive habitudo quaedam intercedit; quod equidem hoc argumento facilè constat: brachia, sive crura anteriora, in cunctis animalibus propter labores &exercitia maximè ardua constituuntur; quippe horum nixu homines pugnant, res operosas &difficillimas aggrediuntur, atque bruta cursum peragunt, &loca acclivia cum magna defatigatione ascendunt. At verò satìs notum est, quòd à nimio labore &vehementiori corporis motu respirationis actus valdè intenditur, ut spiritus ferè deficiat, ac saepe delinquere periclitetur. Hujus ratio est, quoniam à validis exercitiis sanguis in Cordis sinus plùs nimio cogitur, qui nè ipsum suffocet, sed in pulmones exantletur, respiratio valdè crebra &anhela instituitur. Itaque hinc inferre licet, quòd exercitia corporis juxta praecordiorum status regulari debent; sive quòd brachiorum motus diaphragmatis actionem observet; sc. nè ista violentiore motu concita, sanguinem in Cordis sinus plùs urgeri faciant quàm Diaphragma, respirationem maximè crebram instituens, exinde in pulmones proliciat. Quò haec regula à cunctis animalibus perpetuò observetur, ità cautum est, ut Diaphragmatis Nervus, respirationi potissimùm conducens Nervis brachialibus, qui in corporis motu principales sunt, quasi fraenum alligetur, adeoque hos, siquidem officii sui immemores, tempestive moneat, &à corpore ampliùs movendo, quamprimùm respiratio vacillat, desistere jubeat.