# Cerebri anatome 406

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/406
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/406

ubi cùm utrique Nervi coalescere videntur, illinc ambo sub eadem communi capsula involuti, quasi unicus truncus essent, simul feruntur, donec è regione primae costae pervenitur, ibidémque plexu constituto, Nervus intercostalis Pari vago abscedens, in plexum Thoracicum defertur, simulque Nervus alter inter hunc & istum plexum protenditur: qui Nervi cùm unus sub, & alter supra Arteriam subclaviam defertur, factâ velut ansulâ, truncum ejus constringunt, Fig. 10. g. Etiamsi Nervus intercostalis, à jugulo ad summitatem Thoracis, cum Paris vagi trunco sub eadem vagina defertur; haud tamen eidem unitur; sed utrique in toto hoc tractu usque distincti manent, & membranâ dissectâ, facilè ab invicem secedunt, nisi quòd fibrillis quibusdam ab invicem emissis in quibusdam locis connectuntur: quatenus autem hoc ritu Nervus intercostalis, Paris vagi trunco adjunctus. sub tegmine ejus incedit, solùm tutelae & melioris conductûs gratiâ ità constitui videtur: quare in quibusdam, forsan ubi truncus intercostalis major est, aut transitûs ejus stadium brevius, quasi tali praesidio non opus esset, ipse solitarius descendit. Vidimus hunc Nervum in uno latere Paris vagi praesidio obtectum fuisse, in altero solitarium processisse.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
