# Cerebri anatome 410

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/410
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/410

In quantum medulla spinalis à Cerebro derivari videtur, sitque tanquam via lata & regia ab eodem producta, absque compitis ullis aut tractibus à Cerebello huic insertis, ideo spiritus animales intra Nervos ejus scatentes functionis spontaneae actus ferè tantùm exequuntur. Unaquaeque Nervorum spinalium paria describere, & singulorum divaricationes recensere, eorumque usus & actiones explicare, esset opus immensi laboris ac taedii: cúmque haec νευρολογία sine exacta musculorum notitia satìs intelligi aut addisci nequit; ab institutione ejus particulari meritò hîc supersedendum erit; sufficiat verò circa hos Nervos, eorumque principium medullare, in genere tantùm, quae imprimis notabilia & praecipuè notatu digna occurrunt, advertere. Quoad Nervos igitur è spinali medulla productos, observare est, quòd in utroque ejus latere, prope limbum exteriorem quatuor vel quinque fibrae in margine superiori, totidémque in inferiori, oriuntur. utrique manipuli piam matrem, sive infimam medullae spinalis tunicam, & dein membranam proximam sive duram menyngem, quae omnium velut capsula communis est, cum fibris distinctis pertranseunt; postea tamen utriusque marginis fibrae membranam tertiam (tres enim medullam spinalem investiunt) pertransientes, unà coeunt, & tunicâ ipsis è secunda membrana ascitâ investiti, in unum quasi truncum evadunt; qui truncus vertebrarum internodio exiens, iterum in plures Nervos ad varias partes destinatos dirimitur.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
