Latin
CAPUT XXIX
Thomas Willis, Cerebri anatome 411
Unproofread scanNot analysed yet
Ad hunc modum in toto medullae spinalis tractu singuli Nervi vertebrales natalitia sua habent; istis verò in locis ubi Nervi brachiales &crurales egrediuntur, tum medullae spinalis crassities &latitudo augentur, tum fibrarum manipuli ampliores existunt. Haec omnia in Fig. 12. satìs aptè repraesentantur. Nervi brachiales non modò proximis vertebralibus longè majores sunt, ut velut chordae nerveae amplae ac latae appareant; verùm ut meliùs pro validis brachiorum, aut crurum anteriorum motibus unà conspirent &connitantur, observare est, quòd plures eorum per processus nerveos transversos invicem connectuntur. Hi processus in quadrupedibus (quorum crura anteriora in nixus difficiliores &indefatigabiles destinantur) concinno modo intercussatim producuntur, utì cernitur Fig. 10. l. I. Harum usus videtur, non modò in pluribus simul nervis actionis consensum, verum &mutuum robur sustinere; nempe ut spirituum manipuli alii alios exuscitent, &pro virtute locomotiva fortiter exercenda se invicem suffulciant, ac mutuò sibimet succenturientur.