Latin
CAPUT XXIX
Thomas Willis, Cerebri anatome 413
Unproofread scanNot analysed yet
vertebrarum claustra ossea non sine difficili negotio, praesertim in adultis animalibus, perrumpuntur; eoque opere ut plurimùm vasorum ortus &ramificationes deleri solent: verùm ut recondita haec accuratiùs rimemur, varias embryonum dissectiones instituimus, nempe in quibus vertebras adhuc molliores quoquomodo dissecare, iisque medullam integram eximere, atque ossium recessus quosvis penitiùs introspicere licebat; porrò vasis omnibus, quò illorum tractus &divaricationes meliùs perciperentur, liquores vario modo tinctos injecimus. Atque huic indagini successus optatus aderat, nam citò cum plurima admiratione deteximus, quòd ejusmodi vasa, sc. arteriae, sinus &venae, quae ἐγκέφαλον respiciunt, cum apparatu non minùs insigni disposita, etiam ad medullam spinalem pertinent. Cùm olim Capita seorsim à spina dissecaremus, arterias vertebrales tantùm ad ἐγκεταλον spectare, juxta vulgi sententiam, opinabamur: Cúmque in abscisso medullae oblongatae Caudice tres rami arteriosi (prout in prima &secunda Tabula pag. 26 &27 superiùs describuntur) apparerent, idcirco in utriusque Figurae explicatione, arteriam vertebralem cum triplici ramo in occiput efferri pronunciavimus. Verùm enimvero Arteria vertebralis, superiori spinae parti, sanguinis aequè magna tributa ac ipsi ἐγκεφάλῳ pendit; atque medius iste ramus arteriosus, qui in Figura prima litera T. in secunda verò S.