Latin
CAPUT XXIX
Thomas Willis, Cerebri anatome 415
Unproofread scanNot analysed yet
Arteriae, quae sanguinem versùs spinam conducunt, alio modo supra Cor, alioque infra ipsum disponuntur. Quoad prius, cùm Aortae truncus ibi statim in plures ramos fissus, regione spinae abscedit, ideo è ramis ejus axillaribus Arteria vertebralis utrinque producitur, quae rectà in occiput ascendens, surculum in cujusque vertebrae commissuram emittit: Infra Cor verò, in quantum Aorta in toto descensu suo spinae incumbit, è basi ejus, juxta singula vertebrarum internodia, duae arteriae in spinam suscipiuntur adeò ut si Aortae truncus per longum dissectus aperiatur, foraminum duplicium series per totum ejus tractum concinno modo velut in capite muraenae, dispositae apparebunt. Rami arteriosi, qui tum supra, tum infra Cor versùs spinam feruntur, statim bifidi, surculum unum musculis vicinis impertiunt, atque alterum juncturis vertebrarum inserunt; qui intra specum osseum delatus, statim in tres ramulos finditur, quorum bini Caudici medullari, atque alter membranae specum osseum anteriùs succingenti impenditur. Tab. 13. Fig. III. a. b. c. de.