Latin
CAPUT III
Thomas Willis, Cerebri anatome 42
Unproofread scanNot analysed yet
Cerebellum in quibusdam animalibus unicâ compage constat, ejusque omnes circelli, eodem situ parallelo consiti, eandem inter se proportionem servant; in aliis verò, Cerebello velut sphaerae primariae &circulis majoribus praeditae, corpora quaedam alia, quasi tubera seu episphaeria circellis minoribus insignita, adnascuntur: haec ipsi Cerebello eccentrica, saepe plicas sive lamellas, ferie diversâ ab eo ordinatas, habent. Cerebellum autem (seu ipsi accreverint tubercula praedicta, seu defuerint) ipsum, in quibusvis ferè animalibus, ejusdem figurae &proportionis, nec non ex ejusmodi lamellis conflatum, reperitur. Quae Cerebrum diversimodè ab homine configuratum habent, utì volucres &pisces, item inter quadrupedes cuniculi &mures, quorum Cerebra gyris seu convolutionibus carent his Cerebelli species eadem, similis plicarum dispositio, &partium caeterarum compositurae existunt. Hujusmodi discriminis in Cerebro, &conformitatis in Cerebello, ratio inferiùs reddetur, cùm de usu partium disseremus. Prout Cerebrum intra cavitatem suam plexum choroeiden, ex arteriis &venis variè complicatis, &glandulis densissimè intersertis, conflatum habet; ità &Cerebellum similes vasorum plexus, eosque glandulis plurimis, &majoribus quàm sunt in plexu choroeideo, insignes, obtinet.