# Cerebri anatome 422

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT XXIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/422
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/422

Adeò multiplicia prostant diverticula, quibus satìs supérque providetur, nè sanguis propter quamvis occasionem versùs Caudicem medullarem regurgitet. Infra Cor, quia venae Cavae truncus non utì Aorta immediatè spinae incumbere, eidemque propagines rectâ inferre potest, ideo venam sine pari dimittit, è cujus trunco rami bijugi emissi, ac statim bifidi, & musculis utriusque lateris & ipsi spinae prospiciunt: Infra renes, cùm venae Cavae prope spinam deferri spatium conceditur, vena Azygos desinit, atque à majoris venae, pariter ac ab arteriae trunco, vasa lumbaria immediatè procedunt. Haec de vasis sanguiferis ad spinam & posteriorem ἐγκεφάλε partem spectantibus nuper observata & hîc appendicis loco inserta, referri debent ad aliam hujus farinae doctrinam superiùs in capite octavo traditam. Interim ad instituti nostri νευρολεγίας sc. quod residuum est ut redeamus, non multa praeterea circa Nervos observatu digna occurrunt: Enimvero isti, quoad majores & praecipuas ramificationes, quo ritu eos descripsimus, tum in homine tum in brutis animalibus, ferè constanter habent. Interdum accidit, licèt hoc etiam rariùs, circa minimarum propaginum & fibrarum divaricationes varietatem quandam evenire: attamen quoad stamina primaria, eorûmque protractus, cujusque nervorum paris configuratio in omnibus usque eadem, aut similis existit.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
