Latin
CAPUT XXIX
Thomas Willis, Cerebri anatome 425
Unproofread scanNot analysed yet
Tabula Nona Exhibet Nervorum Paris quinti &sexti origines, ab iisque Nervi intercostalis radices profectas; porrò ejusdem Nervi intercostalis, &Paris vagi, atque nervi è spina ad Par vagum accessorii origines, &ramificationes usque ad ventriculi regionem productas: Insuper hîc Nervorum Paris septimi, noni, decimi, atque Nervi diaphragmatis principia &distributiones repraesentantur; atque in toto tractu è regione Nervorum praecordiis &visceribus insertorum, origines Nervorum Vertebralium, eorúmque cum prioribus communicationes describuntur. Totum hoc Tabula sequens exhibet, prout in homine diversum ab aliis animalibus reperitur. A. Nervus quinti Paris, cum duobus ejus ramis A. A. quorum superior rectà antrorsùm tendens, in musculos oculi &faciei, in nasum, palatum, &totius oris partem superiorem propagines distribuit; insuper binos surculos reflectit a. a. quae Nervi intercostalis duae radices sunt. alter quinti Paris ramus inferior, deorsum vergens, Iii gens, in maxillam inferiorem ejusque partes omnes dispergitur. a. a. Duae propagines à superiore quinti Paris ramo dimissae, quae cum surculo altero b. à Nervo sexti Paris reflexo coeuntes, Nervi intercostalis truncum D. constituunt.