# Cerebri anatome 43

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/43

Hi plexus & glandularum acervus, separatâ piâ matre, quae posteriorem Cerebelli partem investit, facile in conspectum venient; nam illic loci, utrinque juxta processum vermiformem, duobus velut ramis, hi sursum repunt arteriam utrobique ab arteriâ vertebrali, medullae oblongatae basi substratâ, atque ductus venosos ab utroque sinu laterali emissos accipiunt. In hujusce plexûs & glandularum ejus usum, posthac inquiremus. Interim ut Cerebelli situm & appensionem describamus; idem medullae oblongatae insistens, lateribus ejus per duos veluti pedunculos affigi videtur, inter quos ex utroque latere consitos, atque Cerebellum suprà, & medullae oblongatae caudicem infrà, collocatum, (quoniam haec omnia ab invicem distincta esse debent) cavitas intercedit, quae ventriculus quartus vulgò appellatur. In utroque pedunculo Cerebrum sustentante, tres distincti processus medullares reperiuntur.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
