Latin
447
Thomas Willis, Cerebri anatome 447
Unproofread scanNot analysed yet
Tabula Duodecima Exhibet integram medullam Spinalem, specu osseo exemptam, &membranâ investiente dissectâ semiexemptam, ut nervorum omnium vertebralium origines &productiones conspiciantur. A. A. Medullae spinalis summitas, ubi à cohaesione cum medulla oblongata abscinditur. B. Arteria Spinalis per totam medullam descendere visa, quae tamen ab arteriis, inter singulas vertebrarum commissuras in ipsam illatis, conflatur. C. C. Nervus spinalis à quinta vel sexta cervicis vertebra ad Paris vagi originem accedens D. D. Membranae medullam investientis dissectae &evolutae portiones. E. E. E. Nervi spinales, à superiori medullae margine per manipulos emißi, quibus pares fasciculi etiam à margine inferiore elati occurrunt, omnesque intra vertebrarum juncturas in eundem truncum coalescunt: dein extra illas iterum sejuncti, in provincias respectivas feruntur. F. F. Nervi intra cervicis regionem producti. G. g. Nervi humero &brachio destinati, ubi &medulla amplior, &nervorum fasciculi majores existunt. Nervi circa dorsum &lumbos exeuntes, ubi &H. h. medullae corpus iterum gracilius, &nervorum fasciculi paulò tenuiores sunt. J. i. Nervi ad crura destinati, ubi &corpus medullare &nervorum fasciculi denuo ampliantur. K. Nervi osse Sacro exeuntes.