# Cerebri anatome 447

Thomas Willis, Cerebri anatome, 447. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/447
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/447

Tabula Duodecima Exhibet integram medullam Spinalem, specu osseo exemptam, & membranâ investiente dissectâ semiexemptam, ut nervorum omnium vertebralium origines & productiones conspiciantur. A. A. Medullae spinalis summitas, ubi à cohaesione cum medulla oblongata abscinditur. B. Arteria Spinalis per totam medullam descendere visa, quae tamen ab arteriis, inter singulas vertebrarum commissuras in ipsam illatis, conflatur. C. C. Nervus spinalis à quinta vel sexta cervicis vertebra ad Paris vagi originem accedens D. D. Membranae medullam investientis dissectae & evolutae portiones. E. E. E. Nervi spinales, à superiori medullae margine per manipulos emißi, quibus pares fasciculi etiam à margine inferiore elati occurrunt, omnesque intra vertebrarum juncturas in eundem truncum coalescunt: dein extra illas iterum sejuncti, in provincias respectivas feruntur. F. F. Nervi intra cervicis regionem producti. G. g. Nervi humero & brachio destinati, ubi & medulla amplior, & nervorum fasciculi majores existunt. Nervi circa dorsum & lumbos exeuntes, ubi & H. h. medullae corpus iterum gracilius, & nervorum fasciculi paulò tenuiores sunt. J. i. Nervi ad crura destinati, ubi & corpus medullare & nervorum fasciculi denuo ampliantur. K. Nervi osse Sacro exeuntes.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
