Latin
TABVL. XIII
Thomas Willis, Cerebri anatome 455
Unproofread scanNot analysed yet
Hactenus de Cerebri, Cerebelli, eorumque Appendicis tum medullaris tum nervosi Anatomiâ, simulque de partium singularum usibus &muniis copiosè disseruimus. Tandem restat, postquam Fabricae hujus, tanquam Regalis cujusdam palatii, non modò atria &exteriores porticus, sed &intimos recessus ac conclavia lustravimus, ut jam proximè inquiramus, quaenam hujus Basilicae sit Domina, sive Incola, in qua parte illa potissimùm resideat, &quo regimine ac oeconomiae ratione familiam suam disponat ac moderetur: dein animadvertere oporteret, qui defectus &quae Anomaliae ipsi, vel partibus ejus &potentiis, accidunt; tum quibus mutationum seu morborum injuriis obnoxiae fuerint illius aedes, nempe Cere brum, &Nervosum genus. Enimvero ipsâ operis ratione, &promissi quod suprà feci pacto ac fide teneri videor, ut post nudas observationes Anatomicas, ac Animalium partiúmque animatarum historias, demum, Coronidis loco, Animae Brutorum Theoria quaedam adjiciatur. Profectò par &aequum foret, ψυχολογίας hoc atque illud alterum pathologiae pensum aggredi; nempe ut amoenioribus ejusmodi speculationibus, Anatomiae superiùs institutae asperitates ac sensa duriora (veluti carnibus sceleto superinductis) emolliantur; &ipse Lector ex longo &salebroso itinere fatigatus, refici paululùm ac recreari possit.