# Cerebri anatome 455

Thomas Willis, Cerebri anatome, TABVL. XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/455
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/455

Hactenus de Cerebri, Cerebelli, eorumque Appendicis tum medullaris tum nervosi Anatomiâ, simulque de partium singularum usibus & muniis copiosè disseruimus. Tandem restat, postquam Fabricae hujus, tanquam Regalis cujusdam palatii, non modò atria & exteriores porticus, sed & intimos recessus ac conclavia lustravimus, ut jam proximè inquiramus, quaenam hujus Basilicae sit Domina, sive Incola, in qua parte illa potissimùm resideat, & quo regimine ac oeconomiae ratione familiam suam disponat ac moderetur: dein animadvertere oporteret, qui defectus & quae Anomaliae ipsi, vel partibus ejus & potentiis, accidunt; tum quibus mutationum seu morborum injuriis obnoxiae fuerint illius aedes, nempe Cere brum, & Nervosum genus. Enimvero ipsâ operis ratione, & promissi quod suprà feci pacto ac fide teneri videor, ut post nudas observationes Anatomicas, ac Animalium partiúmque animatarum historias, demum, Coronidis loco, Animae Brutorum Theoria quaedam adjiciatur. Profectò par & aequum foret, ψυχολογίας hoc atque illud alterum pathologiae pensum aggredi; nempe ut amoenioribus ejusmodi speculationibus, Anatomiae superiùs institutae asperitates ac sensa duriora (veluti carnibus sceleto superinductis) emolliantur; & ipse Lector ex longo & salebroso itinere fatigatus, refici paululùm ac recreari possit.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
