# Cerebri anatome 456

Thomas Willis, Cerebri anatome, TABVL. XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/456
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/456

Reverâ enim, quicquid operis nostri jam peractum est, sine forma aut nitore, tanquam aedificii fundamentum in ima tellure positum videtur; in cujus fabricâ humo adhuc defossâ nihil elegans aut concinnum emicat, verùm omnia quasi ruderibus saxisque impolitis aspera ac incondita apparent. Superstructura quidem huic basi imponenda speciem fortè aliquam ac ornatum promittat, à quibus intuentium animi unà demulceri possint ac erudiri. At verò ejusmodi opus nimis immensum ac arduum existit, quàm ut tenuitas nostra illud peragendo fuerit. Quinetiam minimè decet me in coepta ulteriora provehi, antequam priora haec periculosam illam, cui subjiciuntur, experta sunt aleam. Vereor equidem, nè fundamentum modò jactum pro sustinenda altiori fabrica nimis debile ac infirmum evadat; utcunque illud, priusquam ipsi inaedificatur, aliquandiu ventis ac procellis patens, probationem quandam subeat. FINIS.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
