Latin
CAPUT III
Thomas Willis, Cerebri anatome 46
Unproofread scanNot analysed yet
Haec de Cerebello, &quâ ratione medullae oblongatae appenditur. Porrò super his observare est, quòd circa imam medullae oblongatae basin, ex annulo majore, duae velut chordae medullares prodeunt, quae à reliquo medullari Trunco distinctae, versus medullam spinalem rectà pergunt, ac in processu suo sensim angustiores factae, pyramidum instar, post unciae circiter spatium, in cuspides acutas desinunt. Harum extremitates, è regione quà origines vagi nervorum Paris habentur, consistunt, &in medulla oblongata intumescentiam quandam faciunt. Hinc verisimile est, quòd hae chordae spirituum sive canales fuerint, in animalium ductus quibus isti ab annulo majore, seu, quod idem est, à Cerebello, in Par vagum, aliorúmque juxtà consitas, perducuntur; nervorum origines in quem finem inferiùs dicetur. Haec corpora pyramidalia, quamdiu eadem pia mater investit, &vasorum plexibus obducit, non ità manifestò apparent, verùm membranâ isthâc avulsâ, adeò conspicua sunt, praesertim in homine &cane, ut velut nervi majores videantur.