# Cerebri anatome 46

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/46

Haec de Cerebello, & quâ ratione medullae oblongatae appenditur. Porrò super his observare est, quòd circa imam medullae oblongatae basin, ex annulo majore, duae velut chordae medullares prodeunt, quae à reliquo medullari Trunco distinctae, versus medullam spinalem rectà pergunt, ac in processu suo sensim angustiores factae, pyramidum instar, post unciae circiter spatium, in cuspides acutas desinunt. Harum extremitates, è regione quà origines vagi nervorum Paris habentur, consistunt, & in medulla oblongata intumescentiam quandam faciunt. Hinc verisimile est, quòd hae chordae spirituum sive canales fuerint, in animalium ductus quibus isti ab annulo majore, seu, quod idem est, à Cerebello, in Par vagum, aliorúmque juxtà consitas, perducuntur; nervorum origines in quem finem inferiùs dicetur. Haec corpora pyramidalia, quamdiu eadem pia mater investit, & vasorum plexibus obducit, non ità manifestò apparent, verùm membranâ isthâc avulsâ, adeò conspicua sunt, praesertim in homine & cane, ut velut nervi majores videantur.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
