# Cerebri anatome 47

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/47

In quibus animalibus protuberantia annularis paulò major est, hi processus ab eadem ad rectos angulos producti, ampliores conspectioresque existunt; & è contrà, in volucribus planè desunt. Circa hanc posticam τοῦ ἐγκεφάλυ regionem, haud multa praeterea, exceptis vasorum productionibus, notatu digna occurrunt. Sunt autem vasa quae praecipuè ad has partes spectant, posteriora sex nervorum Paria, intra cranium oriunda, & arteriae vertebrales. Priorum origines aliquatenus suprà descripsimus; quae ad pleniores eorum Theorias spectant, proprio loco tractanda reservamus. Quoad arterias vertebrales, istae circa extremum medullae oblongatae, jam in spinalem cessurae, finem, ad latera ejus pertingunt. Haec vasa, utì paulò exiliora, ità cum minori apparatu quàm Carotides, Cranium ingrediuntur; nec enim priùs in plexus retiformes divaricantur, nec per ambages longo itinere feruntur; quin utraque arteria os cuneiforme directè pertransiens, Caudicem medullarem utrinque amplexatur.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
