Latin
CAPUT III
Thomas Willis, Cerebri anatome 48
Unproofread scanNot analysed yet
Hae licèt aliquanto spatio divisae pergunt, tamen postea uniuntur, &cum ductu seu canali singulari, posterioribus Carotidibus mutuò ad se inclinatis, occurrunt; adeóque omnes rami velut in trivio conveniunt, ac in se invicem inosculantur. Arteriae vertebrales primò intra Cranium emergentes, secùs in brutis animalibus ac in homine disponuntur; in hoc per latera medullae oblongatae aliquo spatio parallelae incedunt, dein ambitu quodam velut semicirculari ad sese mutuò inclinantur, &statim occurrunt. Rami qui primò divisim pergunt, modò sunt duo tantùm, nempe unus in alterutro latere, modò tres; &tum praeter duos priores, alter in medio producitur. In brutis verò uterque truncus arteriae vertebralis, à primo ad medullam appulsu, statim ad alterius occursum cum angulo acuto inclinatur, &brevi ambo conveniunt. Vertebrales, non secùs ac Carotides, in progressu ramos multiplices, cum innumera propaginum serie, dimittunt, quae medullam oblongatam, Cerebellum, eorumque recessus &cavitates omnes obducunt, ac omnia copioso sanguinis affluxu irrigant. Haec sunt Phaenomena, quae tota Cerebri, ejusque appendicis compages, quoad fabricam, par tesque &processus omnes, qui tum intùs tum extrà reperiuntur, inspectioni Anatomicae exhibere solet. De singulorum actionibus &usu disquirere, ut opus arduum &plenum aleâ, ità res est tantâ cum utilitate &voluptate conjuncta, ut ausim mihi aliisque operae etiam maximae pretium polliceri. Priùs tamen quàm haec aggredior, nonnulla in quibusdam Cranii ossibus recondita, utì imprimis sunt glandula pituitaria, rete mirabile, &quaedam alia, explicanda restant; item Cerebri in volucribus &piscibus, saltem brevis hypotyposis praemitti debet.