# Cerebri anatome 48

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/48

Hae licèt aliquanto spatio divisae pergunt, tamen postea uniuntur, & cum ductu seu canali singulari, posterioribus Carotidibus mutuò ad se inclinatis, occurrunt; adeóque omnes rami velut in trivio conveniunt, ac in se invicem inosculantur. Arteriae vertebrales primò intra Cranium emergentes, secùs in brutis animalibus ac in homine disponuntur; in hoc per latera medullae oblongatae aliquo spatio parallelae incedunt, dein ambitu quodam velut semicirculari ad sese mutuò inclinantur, & statim occurrunt. Rami qui primò divisim pergunt, modò sunt duo tantùm, nempe unus in alterutro latere, modò tres; & tum praeter duos priores, alter in medio producitur. In brutis verò uterque truncus arteriae vertebralis, à primo ad medullam appulsu, statim ad alterius occursum cum angulo acuto inclinatur, & brevi ambo conveniunt. Vertebrales, non secùs ac Carotides, in progressu ramos multiplices, cum innumera propaginum serie, dimittunt, quae medullam oblongatam, Cerebellum, eorumque recessus & cavitates omnes obducunt, ac omnia copioso sanguinis affluxu irrigant. Haec sunt Phaenomena, quae tota Cerebri, ejusque appendicis compages, quoad fabricam, par tesque & processus omnes, qui tum intùs tum extrà reperiuntur, inspectioni Anatomicae exhibere solet. De singulorum actionibus & usu disquirere, ut opus arduum & plenum aleâ, ità res est tantâ cum utilitate & voluptate conjuncta, ut ausim mihi aliisque operae etiam maximae pretium polliceri. Priùs tamen quàm haec aggredior, nonnulla in quibusdam Cranii ossibus recondita, utì imprimis sunt glandula pituitaria, rete mirabile, & quaedam alia, explicanda restant; item Cerebri in volucribus & piscibus, saltem brevis hypotyposis praemitti debet.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
