Latin
CAPUT III
Thomas Willis, Cerebri anatome 50
Unproofread scanNot analysed yet
Medullae oblongatae Crura, è quibus nervi optici procedunt, &quorum apices (ulteriùs, extra conspectum siti) sunt Corpora striata. F. Glandula pinealis, inter quam &Fornicis radicem, Rima ad infundibulum ducens consistit. G. G. Protuberantiae orbiculares quae Nates dicuntur. H. H. Protuberantiae minores, Testes dictae, quae sunt priorum Epiphyses. I. I. Processus medullares, qui à testibus obliquè in Cerebellum ascendunt, ejusque meditullii utriusque partem constituunt. K. Processuum istorum, per alium processum transversum, Commissura. L. Nervorum patheticorum è Commissura processitum praedictorum Exortus. M.M. Medullae oblongatae portio, proceßibus &protuberantiis praedictis substrata. N. Foramen ventriculi, seu cavitatis, quae protuberantiis orbicularibus subjicitur. O. O. Protuberantiae annularis à Cerebello dimissae, &medullam oblongatam amplexantis, portio. P. P. Cerebelli superficies extima, &superior. 7uarta. Figura Effigies Cerebri humani, quod cujusdam Adolescentis, ab ipsa nativitate Fatui, &ex eorum numero qui vulgò Lemurum subdititii perhibentur, fuerat; Cujus Cerebri moles, cùm tenuior ac solito minor fuit, limbus ejus ulteriùs elevari &reflecti potuit, ut interiora quaevis penitiùs conspicerentur. A. A. Cerebri Limbus elevatus, &plurimùm reclinatus; qui in naturali situ medullae oblongatae prope Cerebellum innixus, Nates &Testes abscondebat.