# Cerebri anatome 50

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/50

Medullae oblongatae Crura, è quibus nervi optici procedunt, & quorum apices (ulteriùs, extra conspectum siti) sunt Corpora striata. F. Glandula pinealis, inter quam & Fornicis radicem, Rima ad infundibulum ducens consistit. G. G. Protuberantiae orbiculares quae Nates dicuntur. H. H. Protuberantiae minores, Testes dictae, quae sunt priorum Epiphyses. I. I. Processus medullares, qui à testibus obliquè in Cerebellum ascendunt, ejusque meditullii utriusque partem constituunt. K. Processuum istorum, per alium processum transversum, Commissura. L. Nervorum patheticorum è Commissura processitum praedictorum Exortus. M.M. Medullae oblongatae portio, proceßibus & protuberantiis praedictis substrata. N. Foramen ventriculi, seu cavitatis, quae protuberantiis orbicularibus subjicitur. O. O. Protuberantiae annularis à Cerebello dimissae, & medullam oblongatam amplexantis, portio. P. P. Cerebelli superficies extima, & superior. 7uarta. Figura Effigies Cerebri humani, quod cujusdam Adolescentis, ab ipsa nativitate Fatui, & ex eorum numero qui vulgò Lemurum subdititii perhibentur, fuerat; Cujus Cerebri moles, cùm tenuior ac solito minor fuit, limbus ejus ulteriùs elevari & reflecti potuit, ut interiora quaevis penitiùs conspicerentur. A. A. Cerebri Limbus elevatus, & plurimùm reclinatus; qui in naturali situ medullae oblongatae prope Cerebellum innixus, Nates & Testes abscondebat.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
