Latin
CAPUT IV
Thomas Willis, Cerebri anatome 53
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. Calvariae sepositae partes, &contenta quaedam explicantur. NON est nostri instituti, sed neque opus erit, singulorum Cranii oßium figuras &situs delineare, aut varia illorum foramina (quae vasorum truncos, veluti machinae horologicae pensilia, transmittunt) describere. Haec omnia vulgò satis innotescunt; ut hujusmodi Osteologiam instituere, esset jam satìs superque actum agere. Porrò item quo ritu nervi intra Cranium oriundi, cum ramificationibus suis, ossium claustra &cavernas subeunt, inferiùs speciatim tradetur. Quare in praesentiarum hoc nobis solum negotii incumbit, ut quaedam circa vasa sanguifera Os cuneiforme pertranseuntia, praecipuè observatu digna, nec ab aliis satìs animadversa, annotemus. Inter varios usus &officiorum munera, quae Os cuneiforme Cerebro ac appendici ejus praestat, haud minimae notae aut momenti est, quòd arterias carotidas, non sine apparatu quodam mechanico, transmittat; quodque in mediâ, quà illis transeundum est, viâ, glandulam pituitariam, ac interdum rete mirabile, contineat. Horum singula considerationem merentur; eò magìs quoniam in diversis animalibus sese diversimodè habent, &de illorum fabrica atque usu inter Medicos valde controvertitur.