Latin
CAPUT IV
Thomas Willis, Cerebri anatome 56
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter hanc Glandulam humores in se recipere, nempe in omni animalium genere ab infundibulo, &in nonnullis à carotidum ramis influentes, extra dubium haberi debet. Quò tamen isti humores denuo ablegentur, non ità planè constat; ipsos enim per ossis subjecti foramina in palatum decidere omnino falsum esse, cum Doctissimo Schneidero asserimus. Interea tamen, foramina isthaec, haud tantùm propter levitatem ossi conciliandam fabrefacta esse censemus; quippe in iis animalibus quae majorem habent glanduplura etiam &majora ei sublam pituitariam, porrò intra foramina ista, vasa sunt foramina; sive canales contineri saepius deprehendi: cúmque in vitulo, intra ossis ejusdem majus foramen atramentum injicerem, liquor atratus illicò venas minores ossi subjectas, ac denuo venam jugularem subibat.