# Cerebri anatome 56

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/56

Quapropter hanc Glandulam humores in se recipere, nempe in omni animalium genere ab infundibulo, & in nonnullis à carotidum ramis influentes, extra dubium haberi debet. Quò tamen isti humores denuo ablegentur, non ità planè constat; ipsos enim per ossis subjecti foramina in palatum decidere omnino falsum esse, cum Doctissimo Schneidero asserimus. Interea tamen, foramina isthaec, haud tantùm propter levitatem ossi conciliandam fabrefacta esse censemus; quippe in iis animalibus quae majorem habent glanduplura etiam & majora ei sublam pituitariam, porrò intra foramina ista, vasa sunt foramina; sive canales contineri saepius deprehendi: cúmque in vitulo, intra ossis ejusdem majus foramen atramentum injicerem, liquor atratus illicò venas minores ossi subjectas, ac denuo venam jugularem subibat.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
