Latin
CAPUT IV
Thomas Willis, Cerebri anatome 59
Unproofread scanNot analysed yet
tum venis tum fibris nervosis complicata, Plexus retiformes constituit; qui plexus utrinqu que ad latera sellae Turcicae protensi, cavitatem inibi existentem implent; dein post multiplices vasorum omnium divaricationes, propagines quaedam arteriosae, ab aliis extricatae, ac denuo unitae, in eundem truncum coalescunt, qui duram matrem perforans, rectà Cerebrum conscendit. Praedictus plexus, Rete mirabile (idque jure merito, quia nihil in tota corporis animalis fabrica magìs admiratione dignum occurrit) vulgò appellatur; in quo praeter ramusculos arteriosos, qui ab utraque Carotide ascendente procedunt, surculi venosi, pauciores licèt, à ramis jugularibus internis descendentibus occurrunt atque utriusque generis vasa, in propagines exiles divisa, instar fasciae è filo holoserico intortae, variè complicantur: quae tamen vasorum complicationes, fibris nervosis, à majore quinti nervorum Paris trunco suppeditatis, sustinentur. Praedicti vasorum plexus, sive Rete mirabile, in quibusdam animalibus longè majus est, ac multò plures vasorum divaricationes continet, quàm illud ipsum in aliis; nam in vitulo, ove, caprâ, &caeteris quae herbaceis vescuntur, ejus compages amplior est, quàm in cane, fele, aliisque brutis carnivoris, &calidioribus.