Latin
CAPUT IV
Thomas Willis, Cerebri anatome 61
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hîc, nunquam satìs admirari possumus adeò providam, &nullâ mechanicâ arte aequandam, sanguinis intra Cerebri confinia Quandoquidem enim arteriae dispensationem. carotides inter se variis in locis communicant, ac mutuò inosculantur; duplex indè commodum, effectu licèt contrario, resultat: quippe hâc unâ eâdémque ratione cavetur, tum, nè Cerebrum debitâ sanguinis irrigatione defraudetur; tum etiam, nè tumentis alvei impetuoso nimis affluxu obruatur. Quoad primum, nè accidat, unâ fortè Carotidum obstructâ, altera utriusque penum suppeditat; deinde nè cruor, nimis pleno torrente irruens, Cerebri alveos &canales inundaret, opposito quasi emissario fluvius castigatur, &per easdem fluxûs sui vias, retrò properare jubetur, versisque recurrere lymphis. Istiusmodi apparatu, arteriae Cerebrum conscensurae instruuntur: Quinimò &ductus venosi sanguini illinc reducendo destinati, mirabili quoque artificio disponi videntur.