Latin
CAPUT V
Thomas Willis, Cerebri anatome 66
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V Volucrum &Piscium Cerebra describuntur QUAE hactenus de Cerebri ejusque appendicis descriptione protulimus, observationibus ex dissectione capitum Hominis &Quadrupedum factis, potissimùm debemus. Mox tandem procedere oportet, ad commentarios super observationibus istis subnectendos nimirum ut ex partium Cerebri ità descriptarum fabricâ ritè pensitatâ, earum munera &usus eruere, adeoque functionis animalis oeconomiam designare satagamus: At verò quoniam Anatomia comparata, Physiologiam de usu partium pleniorem &magìs exactam suppeditat; ideo priusquam hoc pensum aggredior, in Capita quorundam aliorum animalium, nempe volucrum &piscium, inquirere, operae pretium videtur. Suprà innuimus, Cerebra hominum &quadrupedum in plerisque similia existere; tum etiam Capitibus volucrum &piscium contenta, ab utrisque prioribus longè diversa, tamen inter se, quoad praecipuas ἐγκεφάλυ partes, symbola reperiri. Utraeque animalium species, à mundo condito, coaetaneae &velut gemellae, in nihilo magìs quàm in Cerebri fabrica affinitatem suam testantur. In homine &quadrupedibus rem ità habere, in superioribus planè constitit: Jam videamus si quae notatu digna volucrum &piscium Anatomia exhibeat.