# Cerebri anatome 66

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/66

CAPUT V Volucrum & Piscium Cerebra describuntur QUAE hactenus de Cerebri ejusque appendicis descriptione protulimus, observationibus ex dissectione capitum Hominis & Quadrupedum factis, potissimùm debemus. Mox tandem procedere oportet, ad commentarios super observationibus istis subnectendos nimirum ut ex partium Cerebri ità descriptarum fabricâ ritè pensitatâ, earum munera & usus eruere, adeoque functionis animalis oeconomiam designare satagamus: At verò quoniam Anatomia comparata, Physiologiam de usu partium pleniorem & magìs exactam suppeditat; ideo priusquam hoc pensum aggredior, in Capita quorundam aliorum animalium, nempe volucrum & piscium, inquirere, operae pretium videtur. Suprà innuimus, Cerebra hominum & quadrupedum in plerisque similia existere; tum etiam Capitibus volucrum & piscium contenta, ab utrisque prioribus longè diversa, tamen inter se, quoad praecipuas ἐγκεφάλυ partes, symbola reperiri. Utraeque animalium species, à mundo condito, coaetaneae & velut gemellae, in nihilo magìs quàm in Cerebri fabrica affinitatem suam testantur. In homine & quadrupedibus rem ità habere, in superioribus planè constitit: Jam videamus si quae notatu digna volucrum & piscium Anatomia exhibeat.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
