# Cerebri anatome 68

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/68

Cerebri fabrica in volucribus, aliter habet ac in homine aut quadrupedibus: nam praeterquam quòd in ambitu ejus anfractus & inaequalitates omnino desunt; etiam interiùs, corpus callosum, & fornix, etiam corpora striata, qualia suprà descripsimus, prorsus desiderantur: atque insuper ipsa Cerebri compages alio modo configuratur. Quò haec meliùs perspiciantur, Cerebri anseris, aut galli Indici dissectionem instituas; atque membranis discissis, Cerebri fissuram, & medietatem ejus unam ab altera leviter comprimendo, diducas, & separare pergas, donec ventum erit ad ipsum fundum, in quo duo corpora medullosa existunt; quae nervorum instar transversim protensa, hemisphaeria invicem connectunt. Utrumque interstitii latus membrana subalbida investit, quae quidem striis, velut radiis à toto ambitu versus angulum inferiorem productis, insignitur; striaeque istae circa corporum medullarium insertiones concentrantur.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
