# Cerebri anatome 70

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/70

Porrò ventriculi in hominis & quadrupedum Cerebris, infrà & prope fundum; in volucribus superiùs & juxta oram exteriorem collocantur. Hujus discriminis ratio esse videtur, quòd in Cerebro perfectiore, quale homini & quadrupedibus contingit, spiritus animales tum ortum suum tum exercitium habent; sc. in parte ejus corticali procreantur, atque in medullari, quae satìs ampla huic substernitur, pro facultatum actibus, iidem circulantur, variéque expanduntur: At verò in volucrum Cerebro, spatium quidem satìs amplum subest pro spirituum generatione; sed pro circulatione eorum, ibidem locus vix ullus conceditur: Nempe avium Cerebra, muneribus phantasiae aut memoriae non multùm occupari videntur: Quinimò putandum est spiritus in Cerebro genitos. in medulla oblongata, pro tuenda functione animali, potissimùm exerceri; namque illic, utì mox ostendemus, substantia medullaris, quae corporis callosi loco est, consistit, & instar corporum striatorum in aliis, in his sunt membranae striatae; per quas sc. spiritus in Cerebro procreati, sine quavis ibidem diataxi, protinùs in medullam oblongatam feruntur: Caeterùm quia spiritus in Cerebro geniti, excrementa serosa deponere debent; ideo à complicatura membranae striatae, super Cerebri puppim, ipsiusque medullae oblongatae crura, ventriculi ad hanc rem satis idonei resultant: Attamen volucrum Cerebris, quia fornix omnino deest, bini tantùm ventriculi anteriores adsunt; intra quos plexus choroeides expanditur; cujus portio venosa à sinu quarto, utì modò dictum erat, paulò inferiùs oritur, arteriae autem ex utroque latere medullae oblongatae ascendentes, accedunt.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
