Latin
CAPUT V
Thomas Willis, Cerebri anatome 72
Unproofread scanNot analysed yet
In medio Caudicis medullaris, ubi sc. istae prominentiae lateribus ejus adnascuntur, Rima ad infundibulum ducens inciditur, in istam autem utriusque ventriculi apertura dehiscit, ut minimè dubium fuerit, quin serositates ibidem congestae, istâ viâ amandentur. Porrò verisimile est has prominentias excavatas, &medullares, in volucribus corporis callosi vicem supplere, in quibus nempe spiritus animales, propter facultatum suarum exercitia, circulentur: Quippe in Cerebro spatium angustum est, ut spiritus intra illius confinia produci, ac unà circulari nequeant. Porrò cùm in volucribus spirituum animalium usus ad facultatis sensitivae ac locomotivae actus, plùs quàm ad phantasiam aut memoriam requiratur; certè praecipuus locus ubi &conveniant &exerceantur, in medulla oblongata potiùs quàm in Cerebro collocari debuit. Arteriae carotides quae ad avium majorum Cerebra sanguinem adducunt, tam exiles sunt, ut ad easdem in homine &quadrupedibus harum nulla sit proportio.