# Cerebri anatome 76

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/76

Porrò quod de nervorum Pari vago in homine & quadrupedibus advertimus nempe quòd pluribus ejus fibris unà oriundis, ad eas nervi truncus à spinali medulla accedit: omnino pariter habet in Piscibus. Verùm singula ulteriùs describere non opus est: nam caetera, cùm ea quae ipsis tantùm & Avibus propria sunt, tum etiam quae cum volucrum & perfectiorum quoque animalium genere communiora obtinent, partim ex peculiari cum Avibus similitudine, partim ex universali omnium analogiâ, facilè innotescunt. Itaque jam quod superest de Cerebri ejusque partium, & appendicis usu & actione, unà cum functionis animalis oeconomiâ integrâ, philosophari aggredimur: ubi imprimis in Cerebri perfectioris, quale Hominis & quadrupedum est, munera inquiremus; simulque secundariò & collateraliter Cerebri minùs perfecti, quale volucrum & piscium est, ejusque partium officia & actiones explicabimus.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
