# Cerebri anatome 80

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/80

In Capite humano Cerebri & Cerebelli juxtà positi, imò totius cranii basis Horizonti parallela constituitur; quo fit ut minus sit periculi, nè qua ἐγκεφαλου portio huc illuc nutare, aut à propria sede dimoveri possit: in quadrupedibus autem, qui pendulo capite incedunt, Cranii basis rectum angulum cum Horizonte facit; quare Cerebro subjecto Cerebellum in summo collocatur; ità quidem, ut hoc minùs stabile, vacillare & de sede sua concuti posse videatur. Cui tamen incommodo, nè crebra Cerebelli concussio spirituum deliquia aut anomalias circa praecordia inducat, in quibusdam miro naturae artificio cavetur; quippe cùm in omnibus Cerebelli compages durâ menynge arctissimè constringitur, insuper in quibusdam sepimento osseo stabilitur; in aliis verò, utì lepore, cuniculo aliisque brutis minoribus, Cerebelli portio quaedam ex utroque latere osse petroso includitur; adeoque hoc duplici retinaculo tota ejus moles Cranio firmiter alligatur. De praecipuis Cranii ossibus, sc. de Osse cuneiformi, cribroso, & organo auditorio erunt propria dicendi loca, cùm de Cerebri ventriculis, ac de sensibus, quibus isthaec ossa inserviunt, particulatim agemus. Proximè ad duram Menyngem transeamus. Dura Menynx duplici vasorum & processuum genere instructa, duplicem quoque aspectum gerit, & muneris sui partem Cranio ambienti, partémque ἐγκεφάλῳ intùs contento debet.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
