# Cerebri anatome 82

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/82

Vasa ad Duram menyngem spectantia, aut arteriae sunt & sanguinem adducunt; aut ductus venosi, qui sanguinem illinc, ac à toto praeterea Capite interiore, superfluum excipientes, versùs Cor reducunt. Quoad vasa prioris generis utrinque duae arteriae à Carotide ejusdem lateris, antequam ad Cerebri basin pertingit, oriundae, in crassam menyngem feruntur: quae tamen superficiem ejus exteriorem, sive convexam ferè tantùm occupantes, huic membranae, etiam aliquatenus Cranio, ejusque integumentis succum & sanguinem afferunt. Quoad vasa sanguinem reducentia, haec menynx quatuor amplißima continet, in quae velut magna maria, arteriarum toti ἐγκεφάλῳ inservientium rivuli omnes sese exonerant: nempe in hac membrana quatuor insignes cavitates vulgò dictae sinus observantur; quae eo ritu disponuntur, ut velut promptuaria in diversis locis constituta, sanguinem è qualibet Cerebri regione & angulo reducendum excipiant: nam sinus tertius sive longitudinalis anteriori Cerebro prospicit, quartus meditullio ejus, primus autem & secundus sangui nem, à Cerebello & posticâ Cerebri parte regurgitantem, admittunt.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
