# Cerebri anatome 85

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/85

Motum verò quod attinet, huic dura menynx vix satìs apta comparatur, quoniam plurimis in locis cranio firmiter alligatur; & tamen probabile est, eandem in partibus quibusdam aliquando saltem contrahi & corrugari. Certè in sternutatione contrahi ipsum & remitti extra dubium est. Pariter cùm ab hujus laesione, vomitus aut motus convulsivi in visceribus aut membris succedunt, in causa est haec membrana, quae alicubi contracta, aut diducta, eodem spasmo molem intùs contentam secum implicat. De motu hujus membranae cogitanti, animo subest, texturam ejus, praesertim quomodo intra sinuum cavitates, ac Cerebri & Cerebelli interstitium habet, adhuc ampliùs considerare: Etenim in his locis plures fibrae seu velut chordae majores & nervosae, cujusmodi sc. observamus in Cordis ventriculis, variè protensae, reperiuntur. Intra sinus à variis membranae processibus, cavitas anfractuosa, & pluribus quasi cellulis multifariàm divisa, constituitur.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
