# Cerebri anatome 94

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/94

Ad hunc modum, nè sanguinis uspiam in quavis Cerebri, aut appendicis ejus intra cranium parte, affluxus deficiat, singulari artificio cautum est: Cùm enim laticis hujus quatuor sint distincti, & ab invicem remoti aditus, si forsan tres eorum occludi contigerit, per unicum tantum, sanguis advectus reliquorum omnium canales & ductus illicò supplebit. Id quod experimento à me, non sine admiratione, summa & voluptate, saepius facto, comprobatur. Nempe liquorem atramento tinctum, quoties in Carotidem alterutram injeci, statim rami utriusque lateris, imò & arteriarum vertebralium praecipuae propagines, eâdem tincturâ inficiebantur: quinimo si talis injectio per unicum aditum aliquoties iteretur, vasa quemlibet Cerebri & Cerebelli angulum & recessum perreptantia, eodem colore imbuentur Etiam quibus rete mirabile adest, tinctura injecta ex uno latere, vasorum plexus retiformes in utroque pervadet.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
