# Cerebri anatome 95

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/95

Hinc planè constat, quòd inter vasa totum ἐγκέφαλον irrigantia, communicatio habetur; & licèt quaelibet arteria ad unicam regionem, seu peculiarem sibi provinciam feiatur, feratur, eique seorsim prospiciat; tamen nè pars ulla sanguinis influentiâ privetur, ad quamlibet plures viae per istorum vasorum inosculationes patescunt, ità ut si vasa appropriata muneri suo fortè defuerint, defectus iste statim ab aliis vicinis compensetur. Non ità pridem cujusdam defuncti cadaver dissecuimus, quem schirrus intra mesenterium ingens, ac demum ulcerosus, extinxerat: in eo, dum cranio aperto, quae ad ἐγκέφαλον pertinebant lustravimus, carotidem dextram intra cranium emergentem, planè osseam, seu potiùs lapideam (cavitate ejus ferè in totum occlusâ) invenimus; adeò ut sanguinis influxu hâc viâ denegato, mirum videatur quare aeger non priùs interiisset Apoplecticus: quod equidem in tantum abfuit, ut mentis suae, & functionis animalis libero exercitio usque ad extremum vitae momentum potiretur. Enimvero contra illud Apoplexiae periculum, natura remedium satìs idoneum substituerat; nimirum ex eodem latere quo carotis defecerat, Arteria vertebralis, Tubuli mole auctâ, pari suâ alterius lateris triplo major evaserat: Quippe sanguis Carotide exclusus, vertebralis solito vectigali sese insuper addens, & duplicato fluvio in eundem alveum confluens, arteriae istius canalem ità supra modum dilataverat. Vir Egregius circa initium aegritudinis suae atroci capitis dolore, juxta latus sinistrum torquebatur.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
