# Cerebri anatome 99

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/99

CAPUT VIII. Ostenditur quo discrimine Arteriae in variis animalibus Cranium pertranseunt. Item quae sit cujusque ratio, & in quem usum Rete mirabile constituitur Rteriae cerebro destinatae numero sunt quatuor, sc. duae carotides, & totidem vertebrales. Circa priores suprà observavimus, earum truncos apparatu quodam veluti mechanico, os cuneiforme pertransire; nimirum utraque arteria sub ipso ascensu incurvatur ità, ac intorquetur, ut sanguis antequam cerebrum attingat, repetito littorum objectu, ceu obice quodam impeditus, eò tardiùs & minùs rapidè influat. Hoc autem in cunctis animalibus haud uno eodémque ritu efficitur: licèt enim arteriae ascensus in omnibus sit obliquus & intortus, ipsa tamen in quibusdam, sc. homine & equo, majori ambitu circumflexa, & trunco etiam singulari ac indiviso ad cerebrum usque progreditur: Cùm in plerisque aliis quadrupedibus eadem minori circuitu cranium superet, & mox sub dura matre delitescens, ibiplexus retiformes, rete mirabile vulgò dictos, dem divaricetur: Itaque è re fore videtur ut in varias hujusce discriminis rationes inquiramus.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
