Latin
CAPUT I
Thomas Willis, Cerebri anatome l
Unproofread scanNot analysed yet
nervi praedicti &arteriae tum carotides tum vertebrales, cum venis jugularibus (quibus ἐγκέφαλος calvariae basi cohaeret) abscinduntur, eorum extremitates, quantum fieri potest, productiores factae, aut in compage exemptâ maneant, quò nervorum omnium origines planè annotentur; aut eorum trunci juxta radices abscissi, in foraminibus calvariae relinquantur, quò illorum exitus &distributiones observari queant. Utriusque exemplaris Imagines in Tabula prima &secunda delineatae prostant. Dissectionis opere hucusque producto, quod calvariae residuum est plura exhibet consideratu digna, de quibus posthac speciatim dicetur. Imprimis verò exemptam Cerebri compagem unà cum appendice ejus perlustrare, ejusque phaenomena quaevis, prout dissectionis ordine succedunt, examinare oportebit. Moles exempta, quae figurae aliquatenus rotundae ac velut sphaericae est, in parte ejus superiori &convexa Cerebrum &Cerebellum oculis exhibet; basin autem seu partem ejus simam, medulla oblongata cum extimis superiorum corporum limbis ferè totam occupat: Haec tria juxtà posita, eorúmque omnium superficies exteriores, menynx tenuior obducit; nec modò eadem laxè circumvestit, verùm in singulas eorum cavitates &recessus sese altiùs insinuans, eas intimè succingit ac obducit: cúmque haec membrana vasorum plexibus undique intertexta sit, protensione suâ, eadem cuilibet parti &portioni exporrigit, adeóque sufficienti sanguinis affluxu totum irrigat.