# Cerebri anatome lix

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/lix
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/lix

Iste medullaris processus, vulgò fornix dictus, sub exortu suo duas habet radices albas & medullares, utiasque pariter prodeuntes è corpore calloso, quae juxta apices, ubi Cerebrum appenditur, coeuntes, in ipsum fornicem veluti processum latum transeunt, qui Cerebri cameram tanquam trabes subtendit. Sub duplici hac fornicis radice transversim sternitur, ejusdem magnitudinis, truncus medullaris, per quem, pontis instar, transitus & communicatio quaedam existit inter duos processus lentiformes, corporâque striata in iisdem radiantia. Porrò è media hujus fornicis superficie septum tenue & pellucidum erigitur, quod toto fere ductu corporis callosi lacunari affigitur: Atque hâc ratione, dum fornix trilaterus cameram ex Cerebri complicatione ortam subtendit, cavitatem ejus apparentem in tres veluti partitiones distinguit, adeoque efficit ut in ipso tres ventriculi repraesententur.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
