# Cerebri anatome lv

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/lv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/lv

Enimvero hujus membranae protensio ideo magìs admiranda videtur, quòd peculiarem suae originis locum nusquam habens, non tantùm communi integumento ἐγκέφαλον succingit, sed insuper omnes ejus partes propriis quoque velamentis investit, earúmque summitates & processus invicem adnectit. Quinimo haec menynx origine multiplici ac diversimodâ gaudere videtur: nam ubicunque partium aliquarum aut processuum hiatus vel interstitia eveniunt, hujus membranae portiones ibidem enatae singula obducunt, ac unà colligant, iisque vasorum ramificationes exporrigunt. In Cerebro humidiori haec menynx facilè separari, ejusque amplae & latae portiones digitis avelli possunt; quae dum abstrahuntur, vasorum insertiones in Cerebri & appendicis ejus substantiam, ubique liquidò apparent. Denique hâc ratione Cerebro ità denudato, membranisque & velamentis exuto, ipsius fabrica & partium omnium diathesis inspectioni Anatomicae proximè subjiciuntur.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
