# Cerebri anatome lvii

Thomas Willis, Cerebri anatome, CAPUT I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/lvii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/lvii

Cerebri humani à partium aliarum nexu divisi, ac sursum elevati, quò sc. vacuitas à plicatura ejus resultans, & pro ventriculis habita, item quò fornix, & crura medullae oblongatae nuda & distincta conspiciantur, Figura in Tabula quarta repraesentatur. Et verò haec Cerebri positio sive aspectus, nempe cùm posterior ejus limbus, à medullae oblongatae cohaesione per membranas factâ liberatus & elevatus, antrorsum inclinatur, totam ejus compagem, quicquid nimirum extrà aut intùs, sive in fronte aut recessu habet, item quae fit illius ad alias partes habitudo & respectus, planè detegit, & ipsis oculis usurpanda exponit. Horum praecipua breviter, ac eodem ordine quo inspectioni occurrunt, subjiciam. Cerebri figura, praesertim in homine, ad globosam sive sphaericam nonnihil accedit: superficies exterior, gyris & anfractibus, qui intestinorum convolutionibus similes sunt, undequaque insignitur: singuli Anfractus, imò totus ejus ambitus duplicem substantiam continet, sc. corticalem, quae cineritii coloris & extima est; atque medullarem, quae, isti substrata, subalbida apparet. Cerebrum hujusmodi Anfractibus. quasi liris & sulcis exaratum, in medio diffinditur, ac veluti in duo Hemisphaeria dirimitur; Utraeque tamen medietates conveniunt, & quasi fundantur in substantia similari albissima, quae totam Cerebri molem interiùs obducit, ac quasi concamerat.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
