Latin
v
Thomas Willis, Cerebri anatome v
Unproofread scanNot analysed yet
Non sum nescius, quàm suspectus ille quem molior sit labor. Diu enim est, ex quo Naturae scrutinium, tanquam Tyrocinium quoddam &mysterium Atheismi habitum sit; ac si quicquid Philosophiae rationibus accreverit, Religionis censui derogaret, &universum illud quod Secundis causis attribueretur, Prima decederet. Nae autem Ille perverse nimium Philosophiae nomine abutitur, quicunque Automati rotas, filamenta, commissuras, omnemque mechanicum apparatum evolvit, quorum interventu Daedala illa machina, temporum decursus, mensium ordines, Planetarum vices, reciprocosque maris aestus, et id genus alia exacte metiri didicit; si demum cum hac sua indagine hoc tantum proficiat, ut Artificem cujus operae et ingenio ista debeantur minus agnoscat.