# Cerebri anatome x

Thomas Willis, Cerebri anatome, THO. WILLIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/x
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/x

Quare hoc comite & coadjutore ascito, nulla ferè dies sine administratione quadam Anatomica transibat; ità ut brevi temporis spatio, de Cerebro, ejusque intra Cranium appendice, nihil non planè detectum & nobis intimè perspectum videretur. PPosthaec, cùm pensum longè difficilius, νευροτομίδυ sc. aggrederemur, tunc plurimùm emicuit Viri hujus solertia planè admiranda, nec non indefatigabilis industria, nulloque obice sistendus labor: Nervi enim cujusque, utut minu ti, ac intra alia corpora immersi, ac variè impliciti, divaricationes omnes quaquaversùs oberrantes, exactißimâ indagine prosequutus, adeoque ramorum & propaginum cujusque Paris longè lateque diffusorum labyrinthos evolvens, eorundem, utì & multorum sanguiductuum schemata, sive Iconas, cujusmodi in hoc tractatu prostant, Ichnographicas, propriâ manu exaravit; quae quidem ut sine falsi crimine aut erroris labe fideles prorsus ac emendatißimae prodierint, id egit, ut vix ullam Tabula contineat lineolam, aut levißimum ductum, cujus conformatio, & exacta habitudo, non plurium animalium, eam ob causam mactatorum, indiciis comprobata fuerit.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
