# Cerebri anatome xi

Thomas Willis, Cerebri anatome, THO. WILLIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/xi
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/xi

Praeter suppetias ab hujus manu in dissecando peritißimâ allatas, celare non decet, quantas insuper acceperim à viris Clarißimis, Domino Tho. Millington Med. D, nec non à Dro Chr. Wren LL. Dre, & Astronomiae Professore Saviliano: qui utrique dissectionibus nostris crebrò interesse, & circa partium usus rationes conferre solebant. Porrò prior ille Vir Doctißimus, cui privatò observationes meas & conjecturas de die in diem proponebam, me animo incertum, & propriae sententiae minùs fidentem, suffragiis suis saepe confirmabat. Caeterùm alter Vir Insignißimus D Wren, pro singulari quâ pollet humanitate, plurimas Cerebri & Calvariae figuras, quò exactioris essent operae, eruditißimis suis manibus delineare non fuit. gravatus. Quanquam autem istis praesidiis instructus, & horum Illustrium Virorum, velut auxiliaribus copiis stipatus, in arenam prodeam; haud tamen me à calumniis tutum esse, imò nec culpae & justißimae reprehensionis immunem, fas est ut praesumam; Quippe in Cerebri, ejusque partium & appendicis, tanquam claustri obsignati recessus ac penetralia, hîc inquiritur; de quorum certè muniis vix quicquam proferre promptum sit, quin quod, ut Doctiorum judiciis elimari & provehi, ità malevolorum convitiis proscindi, & convelli poßit: In aliis partibus, ubi sensuum arbitrio res omnes sistuntur, non ità facilè in errores impingimus. In plerisque siquidem visceribus & vasis τὰ ἱχρυθρα, sive humores contenti, nec non meatus eorum intra ampliores partium continentium cavitates, visu discernuntur. In Cerebro autem & Nervis, neque τὰ ὅρμωντα, sc. ipsi spiritus animales, nec eorum tractus aut vestigia, quovis modo percipi possunt. Quare Cerebri usus explicare velle, aequè difficile pensum videtur ac Animam depingere, de qua vulgò pronunciari solet, quòd omnia intelligat praeter seipsam: perinde enim indefessus Cerebri labor corporum aliorum adyta perlustrat, propriae interim ditionis & familiae oeconomiâ ignoratâ prorsus ac occultatâ.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
