Latin
THO. WILLIS
Thomas Willis, Cerebri anatome xii
Unproofread scanNot analysed yet
Quod verò in sequenti Tractatu à nobis fideliter praestitum esse profitemur, atque aliis emolumento futurum speramus, hoc imprimis est; nempe, quòd partes ipsas, quarum Anatomia instituitur, non temerè descripsimus, sed phaenomena varia, &observationum syllogas, multiplici dissectione, diligenti curâ, &summâ fide collegimus. Si quae ex postulatis &diagrammatis illis, quasi ad matheseos ritum delineatis, exinde colligi deberet Theoria, manca adhuc, nec dum omnibus numeris absoluta, appareat; nullus dubito, quin longior dies, &plurium observationum acceßio, ei formam ac perfectionem ulteriorem conciliet; ut non irrito prorsus Omine Antiquitas dixisse videatur, Ex aperto Cerebro, obstetricantibus etiam Vulcani ferramentis Minervam enatam fuisse: Nam aut hâc viâ, sc. per vulnera &mortes, per Anatomiam, &quasi Caesareo partu, in lucem prodibit veritas, aut semper latebit.