# Cerebri anatome xii

Thomas Willis, Cerebri anatome, THO. WILLIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/xii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-willis/cerebri-anatome/xii

Quod verò in sequenti Tractatu à nobis fideliter praestitum esse profitemur, atque aliis emolumento futurum speramus, hoc imprimis est; nempe, quòd partes ipsas, quarum Anatomia instituitur, non temerè descripsimus, sed phaenomena varia, & observationum syllogas, multiplici dissectione, diligenti curâ, & summâ fide collegimus. Si quae ex postulatis & diagrammatis illis, quasi ad matheseos ritum delineatis, exinde colligi deberet Theoria, manca adhuc, nec dum omnibus numeris absoluta, appareat; nullus dubito, quin longior dies, & plurium observationum acceßio, ei formam ac perfectionem ulteriorem conciliet; ut non irrito prorsus Omine Antiquitas dixisse videatur, Ex aperto Cerebro, obstetricantibus etiam Vulcani ferramentis Minervam enatam fuisse: Nam aut hâc viâ, sc. per vulnera & mortes, per Anatomiam, & quasi Caesareo partu, in lucem prodibit veritas, aut semper latebit.

---

Thomas Willis, Cerebri anatome. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Cerebri_anatome.
